- EUROPA
- I.EUROPAGraece Εὐρώπη, item Εὐρώπεια, nomen poematis seu operis epici Clementi memorati, qui ex Εὐρωπείας versus citat, auctore non nominato. Hieronymus. una cum Βουγονία, id Eumelo tribuit. Sed et hâc inscriptione Nicandri poema fuit. Et quidem Eumelus historiam Europae Agenoris filiae, Nicander descriptionem et περιήγησιν Europae, complexus est. Stephanus hunc landat εν πέμπτῶ τῆς Εὐρωπείας, Athen. l. 7. εν᾿ τρίτῳ, Scholiastes Apollonii ad 4. Α᾿ργον. eundem nominat εν᾿ δευτέρῳ Εὐρώπης. Sunt tamen qui idem scriptum a nonnullis Eumelo, ab aliis Nicandro, adtributum velint. Imo et Hecataeus saepe citatur a Grammaticis εν Εὐρώπῃ. Vide Salmas. ad Solin. et supra, ubi de Cyclo Epico.II.EUROPAfilia Agenoris Regis Phoenicum, quam Iuppiter, in bovis speciem transfmormatus, rapuit. Ovid. Met. l. 8. v. 120. Hinc Europae nomen, rertiae parti Orbis veteris inditum. Alii tamen aliter. vide infra. Sunt qui raptum hunc asterio vel Minoi tribuant, bello contra Phoenices. Euseb. in Chron. Herod. l. 1. Item nympha marina, Oceani ac Tethyos filia. Hesiod. in Theog. Item una ex Sibyllis, ordine XI. De prima addo. Post raptam cam a Iove Cretensi, ut generali nomine appellant, quem Lycophron Α῎ςτερον, Diod. l. 5. Α᾿ςτέριον, Augustin. de Civ. Dei l. 18. c. 12. vocat Xanthum, in patris solatium, Astarte, quatenus Numen animale, altera eius filia, an illa ipsa Europa, inter Deos relata cultusqueve eius instittutus est, teste Luciano in Dea Syr. Dicitur vero europa tauro vecta, quia in littore choreas agens navi rapta, cuius ἐπίσημον taurus, unde et navi nomen. Nisi cum Palaephato malis raptam a viro Cnossio, cui nomen Taurus. Historiam Eusebius prius refert ad extrema Iosuae tempora: mox alios sequntus Auctores, ad quintum decimum Othonielis annum, vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 1. c. 22. sub fin. Unde patet raptum hunc non habuisse Auctorem Iovem Cretensem illum antiquissimum, qui Cres erat, a quo et Creta nomen accepit, Isaaco vel Iacobo Patriarchae coaevus; sed Iovem longe iuniorem, cuius in Creta sepulchrum fuit, teste Euhemero, et Cicerone, apud Lactant. de falsa Relig l. 1. c. 11. Fuit autem is Rex Cretensi variis nominibus ab Historicis, ut vidimus, appellatus, cui famulus erat Marnas, a Gazaeis postea cultus. Hic itaqueve Iuppiter ex rapta Europa. quod 200. circiter ante Helenae raptum annis contigisse ostendit Vossius, genuit Minoem I. qui Patri in Regno successit, Rhadamantum, et Sarpedonem Lyciorum Regg. de quibus, ut et plura de raptu hoc, vide apud praefatum Voss. l. cit. c. 14.III.EUROPAprovincia Illyrici Orientis, versus C Polim et Propontidem, ubi alias pars orientalis Thraciae regionis, inter Pontum Euxinum ad Bor. et. Melanem sinum maris Aegaei ad Merid. extensa. Eius urbes erant C Polis Selymbria, Rhodostus, Callipolis, April, et Perynthus. Mentio eius in vet. Inscr. PRAESIDI. PROVINCIAE. BYZACENAE. CONSULARI. PROVINCIAE. EUROPAE. ET. THRACIAE. et apud Fest. Rufum: Ita ditioni Reip. sex thraciarum provinciae sunt acquisitae, Thracia, Aemimontus, Moesia inferior, Scythia, Rhodopa, Europa, in qua nunc secundae arces Romani Orbis sunt constitutae. Vide Salmas. ad Vopisc. in Aurel.IV.EUROPAuna ex tribus terrae partibus veteribus cognitis. Minima est omnium, sed praecipua, vel ob soli nobilitatem, vel ob frequentiam incolarum, vel ob praeclara facinora eorum, qui eam hactenus tenuêre. Addo, quod vel primo loco dicendum erat, quia in illa Ecclesiae inprimis domicilium. Eius incolae Europaei ab omnibus Asiaticis Franki dicuntur, seu et Alfrangues; et Europa, seu Christianorum regio, ab eis Frankia vocatur, propter praeclara gesta a Francis in illis partibus. Quidam autem addunt, Europaeos a Turcis Giaour dici, sed errant. Est enim iniuriosum nomen apud illos, quod infidelem significat. Europa habet a Sept. et ab Occid. Oceanum, a Mer. mare Mediterraneum, et ab Or. Asiam. Quibus limitibus Europa ab Asia separetur, inter vett. scriptores non satis convenit. Sed haec pauca a Cluverio accipe. Ut habeas, inquit, verum Europae, et Asiae terminum, statue post mare Aegaeum, Hellespontum, Propontidem, Bosphorum Thracium, Pontum Euxinum, Bosphorum Cimmerium, paludemqueve Moeotin, primum Tanais fluenta, donec adverso amne ad flexum eius opp. Tuia pervenias, qua Volgae fluminis dextrae ripae appropinquat, inde transversum iugum, quod inter utrumqueve flumen ex Sept. in Meridiem protensum, vulgari vocabulo dicitur Perowlock a Volgae laeva ripa, Rhymnicos montes, ad oppida Veliki Tumen et Leptin, proximamqueve Obii fluminis ripam, hinc ipsum flumen Obium ad Oceanum usque Scythicum, et prom. Lytarmin. Haec ille. Europa a Gallis l'Europe dicitur, Europa ab Italis, et Hispanis. Divisa fuit olim in varias gentes regionesqueve Hodie dividitur in complura regua, et principatus. Figuram universae Strabo dedit Draconis, cuius caput Hispania, collum Gallia, corpus Germania, alae dextra laevaqueve Italia ac Cimbrica Peninsula. Nostro aevo quidam feminae sedentis speciem ei tribuêrunt, cuius caput Hispania, collum extrema Gallia, quâ Pyrenaeis montibus subiacet: pectus ipsa Gallia, brachia Italia ac Britannia, venter Germania, umbilicus Bohemia, reliquum corpus sub vestibus late circa sedem diffusis implent Norvegia, Dania, Suedia, Finnia, Livonia, Lituania, Prussia, Polonia, Hungaria, Sclavonia, Croatia, Dalmatia, Graecia, Thracia, Servia, Bulgaria, Transylvania, Valachia, Moldavia, Tartaria Precopensis, et Moscovia. Cluver. Introd. Geogr. l. 2. c. 1. Tota habitatur, praeterquam in exigua sui parte, quae ob frigoris iniutiam vix aut aegre habitari potest. Iapheto Noachi filio, et eius proli, Europam cessisse, praeter Theologos, etiam Iosephus aliiqueve meminêrunt. Omnium populorum eius virtutes recensere nimium foret: Vitia brevibus aliquod dictis circum feruntur, quae attexere libuit: Franci simplices, rustici, vehementes: Bavari sumptuosi, comessatores, procaces. Suevi leves, loquaces, gloriosi. Turingi diffidentes, sordidi, contentiosi. Saxones dissimulatores, versuti, contumaces. Belgae equestres, delicati, temeri. Itali superbi, vindictae cupidi, ingeniosi. Hispanifastuosi, consulti, rapaces. Galli elegantes, intemperantes, temerarii. Cimbri magni, seditiosi, horribiles. Sarmatae edaces, superbi, furaces. Bobemi inhumani, novatores, praedatores. Illyrici mobiles, maligni, tumultuatores. Pannones asperi, superstitiosi. Graeci miseri. Est et aliud haud minus lepidum, Pons Polonicus, monachus bohemicus, miles Australis, suevica monialis, Italica devotio, Prutenorum religio, Teutonum ieiunia, Gallorum constantia, nihil valent omnia. Merc. Berr. Ioh. Matal. Metell. Vide quid de his, ut et reliquis praeclaris Europae gentibus, ambidexter asserat Lansius in Consultation. de praerogat. Gent. Europ. Tres porro hîc praecipuae vigent linguae, Germanica, Sclavonica, et Latina. Quarum haec mater est Gallicae, Hispanicae, et Italicae: istaper Poloniam, Moscoviam, bonam turciae partem, Bohemiam, etc. se extendit: Illa Germaniam utramque, Septentrionalia regna maxima ex parte; Britannicasqueve insulas implet. Praeter has Graeca, Epirotica, Hungarica, et Tartarica, in partibus illius magis Orientalibus: vasconica, Hibernica, Lapponica, in partibus quae ad occas. Et Septentr. magis vergunt, sunt in usu. Solus Christianismus hîc dominatur, nisi quod ditiones Europae sub turcico imperio gementes Mahometana abominatio funestet. Ex Christianis autem quidam Evangelicam doctrinam sectantur, alii Pontifici Romano addicti sunt, Latinorum rituum tenaces: Reliqui Graecae sunt communionis, ferme, pro ratione trium praecipuarum Europae linguarum divisi. Videtur Phoenicibus debere nomen suum; de qua re fatetur Herod. Musâ quartâ, nequeve scire ὁκόθεν τὸ οὔνομα ἔλαβε τοῦτο, οὔτε ὅςτις ἦ ὁ θἑμενος. Nempe nesciebat a Poenis Europam dici Ur. appa, quasi terram λευκοπρόσωπον dixeris, quia Europaei Africanos candore faciei multum superant. Unde et Europa dicta est Cadmi soror, quasi albâ facie virgo, Bochart. Scripsêrunt de Europa Strab. Ptol. Plin. Pomp. Mela, Solin. Merula, Maginus, Ortel. Mercator, Clavius, Capella, Belleforestus, Davity, Cluv. Sanson, du Val, Mothavayerius, Brietius, Bertius, Golnitzius, Sempilius, Aeneas Sylv. etc. Inprimis Strab. eam l. 3. et 7. seqq. elegantissime describit. Coeterum, longitudinem maximam obtinet inter Prom. S. Vincentii, et Tanaim, latitudinem inter Prom. Rutubas seu Nortcaep in Finmarchia, et Prom. Taenatum seu C. Metapan ad Moream; quarum haec 36. illa 74. graduum est.Europae Regiones ordine Alphabetico.Achaia. Albion. Vide Britannia. Britannia I. Britannia II. Cimbrica Chersonesus. Corsica. Creta. Dacia. Dalmatia. Dania. Epirus. Euboea. Frisia. Gallia Aquitanica. Gallia Belgica. Gallia Celtica, seu Lugdunensis. Gallia Cispadana. Gallia Norbonensis. Gallia Transpadana. Germania magna. Germania superior. Germania inferior. Graecia. Vide Achaia. Hellas. Vide Achaia. Helvetia. Hibernia. Hispania citerior. Hispania ulterior, seu Hispania Tarraconensis. Hispania Baetica. Hispania Lusitanica. Illyricum. Iazyges. Italia. Liburnia. Macedonia. Mysia, seu Moesia superior. Mysia inferior. Noricum. Pannonia superior, et inferior. Peloponnesus. Rhaetia I. Rhaetia II. Sarmatia Europaea, Scandiavia. Scythia Europaea. Thracia. Thule.Regiones Europae alio ordine.Extremae mareque attingentes. Hispania. Gallia. Belgium. Germania. Scandinavia. Sarmatia. Mysia Inferior. Thracia. Macedonia ad Aegaeum mare. Thessalia. Achaia. Peloponnesus. Epirus. Macedonia ad mare Ionium. Dalmatia. Liburnia. Italia. Interiores, Rhaetia. Vindelicia. Noricum. Pannonia superiot. Pannonia inferior. Iazyges. Dacia. Mysia superior.Europae Regna praecipua.Francia, la France. Hispania, l'Espagne. Anglia, l'Angleterre. Scotia, l'Escosse. Hibernia, l'Irlande. Norvegia, la Norvege. Dania, le Danemark. Suecia, la Suede. Germania, l'Allemagne. Portugallia, le Portugal. Polonia, la Pologne. Hungaria, la Hongrie. Bohemia, la Boheme. Bosnia, la Bosnie. Bulgaria, la Bulgarie. Regnum Neapolitanum, le Royaume de Naples. Sicilia, la Sicile. Sardinia, la Sardaigne. Russia, seu magnus Ducatus Moscoviae, la Russie, ou le grand Duche de Moscovie. Turcarum imperium cis Hessespontum, l'Empire des Tuscsen Europe, ou deca les Dardanelles. Tartaria minor, la petite Tartarie.Europae Res publicae, et Insulae praecipuae.Venetia, la Republique de Venise. Genua, la Republique de Gennes. Status Belgii uniti, les Provinces unies du Pais Bas. Helvetii, les Suisses. Iusulae sunt Corsica, la Corse. Creta, l'Isle de Candie. Islandia, l'Islande. Euboca, le Negrepont. Ditio Pontificia, l'Estat de l'Eglise. Ducatus Sabaudiae, les Estats du Duc de Savoye. Ducatus Mediolanensis, le Duche du Milan. Ditio magni Ducis Hetruriae, l'Estat du grand Duc de Toscane. Aliiqueve Principatus, et ducatus innumeri in aliis Europae partibus, quos propriis in locis describemus. Vide ctiam Reges et Regna Europae.Europae urbes praecipuae.Adrianopolis, Adrianople et Endrem, in turcica ditione. Amsterodamum, Amsterdam, Hollandiae. Antverpia, Anvers, Brabantiae. Argentoratum, Strasbourg, Germaniae. augusta Vindelicorum, Augsbourg, Germaniae. Barcino, Barcelone, Hispaniae. Basilea, Basel, Helvetiae. Belgradum, Belgrade, Hungar. Berga, Berghen, Norvegiae. Bononia, Bologna, Italiae. Bristolium, Bristol, Angliae. Bruxellae, Bruxelles, Brabantiae. Buda, Bude et Offen, Hungariae. Burdegala, Bourdeaux, Galliae. Calaris, Cagliari, Sardiniae. Caesaraugusta, Caragoza Hisp. Colonia Agrippina, Cologne et Coln, Germaniae. Constantinopolis, Stamboul et Constantinople, in Turcica ditione. Cracovia, Cracow, Poloniae. Dublinum, Dublin, Hiberniae. Edimburgum, Edimbourg, Scotiae. Florentia, Florenza, Italiae. Gedanum, Dantzick, Poloniae. Geneva, Geneve, in finibus Allobrogum. Genua, Genoa et Genes, Italiae. Hafnia, Koppenhagen, Daniae. Hamburgum, Hambourg, Germaniae. Hispalis, Sevilla, Hispaniae. Holmia, Stockholm, Sueciae. Londinum, London et Londres, Angliae. Lubea, Lubeck, Germaniae. Lugdunum, Lyon, Galliae. Lutetia, Paris, Galliae. Madritum, Madrid Hispaniae. Massilia, Marseille, Galliae. Mediolanum, Milano, Italiae. Messana, Messina, Siciliae. Moscovia, Moscow, Moscoviae. Neapolis, Napoli, Italiae. Norimberga, Nuremberg, Germaniae. Novogardia magna, Novogrod Veliki, Moscoviae. Olysippo, Lisboa et Lisbone, Portugalliae. Panormus, Palermo, Siciliae. Praga, Prague et Prag, Bohem. Riga, Riig et Rige, Livoniae. Roma, Roma, Italiae. Rothomagus, Roven, Galliae. Sophia, Sofie, Bulgariae. Taurinum, Torino, Italiae. Thessalonica, Salonichi, Turcicae ditionis. tigurum, Zurich, Helvetiae. Toletum, Toledo Hispaniae. Tolosa, Toulouse, Galliae. Varsovia, Warsaw, Poloniae. Vienna, Wien et Vienne, Germ. Venetiae, Venetia, Italiae. Vilna, Vilna Poloniae. Vratislavia, Breslaw, Germaniae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.